Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Roscio Amerino IntraText CT - Text |
|
|
Caput XXVIO singularem sapientiam, iudices! Nonne
videntur hunc hominem ex rerum natura sustulisse et eripuisse cui repente
caelum, solem, aquam terramque ademerint ut, qui eum necasset unde ipse natus
esset, careret eis rebus omnibus ex quibus omnia nata esse dicuntur? Noluerunt
feris corpus obicere ne bestiis quoque quae tantum scelus attigissent
immanioribus uteremur; non sic nudos in flumen deicere ne, cum delati essent in
mare, ipsum polluerent quo cetera quae violata sunt expiari putantur; denique
nihil tam vile neque tam volgare est cuius partem ullam reliquerint. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |