Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Roscio Amerino IntraText CT - Text |
|
|
Caput XXIXNunc, Eruci, ad te venio. Conveniat mihi
tecum necesse est, si ad hunc maleficium istud pertinet, aut ipsum sua manu
fecisse, id quod negas, aut per aliquos liberos aut servos. Liberosne? quos
neque ut convenire potuerit neque qua ratione inducere neque ubi neque per quos
neque qua spe aut quo pretio potes ostendere. Ego contra ostendo non modo nihil
eorum fecisse Sex. Roscium sed ne potuisse quidem facere, quod neque Romae
multis annis fuerit neque de praediis umquam temere discesserit. Restare tibi
videbatur servorum nomen, quo quasi in portum reiectus a ceteris suspicionibus
confugere posses; ubi scopulum offendis eius modi ut non modo ab hoc crimen
resilire videas verum omnem suspicionem in vosmet ipsos recidere intellegas. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |