Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Roscio Amerino IntraText CT - Text |
|
|
Caput XXXIIn hac enim causa cum viderent illos
amplissimam pecuniam possidere, hunc in summa mendicitate esse, illud quidem non
quaererent, cui bono fuisset, sed eo perspicuo crimen et suspicionem potius ad
praedam adiungerent quam ad egestatem. Quid si accedit eodem ut tenuis antea
fueris? quid si ut avarus? quid si ut audax? quid si ut illius qui occisus est
inimicissimus? num quaerenda causa quae te ad tantum facinus adduxerit? Quid
ergo horum negari potest? Tenuitas hominis eius modi est ut dissimulari non queat
atque eo magis eluceat quo magis occultatur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |