Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Roscio Amerino IntraText CT - Text |
|
|
Caput XXXIIHaec tu, Eruci,
tot et tanta si nanctus esses in reo, quam diu diceres? quo te modo iactares!
tempus hercule te citius quam oratio deficeret. Etenim in singulis rebus eius
modi materies est ut dies singulos possis consumere. Neque ego non possum; non
enim tantum mihi derogo, tametsi nihil adrogo, ut te copiosius quam me putem
posse dicere. Verum ego forsitan propter multitudinem patronorum in grege
adnumerer, te pugna Cannensis accusatorem sat bonum fecit. Multos caesos non ad
Trasumennum lacum, sed ad Servilium vidimus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |