Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Roscio Amerino IntraText CT - Text |
|
|
Caput XXXIVVideamus nunc strictim, sicut cetera, quae
post mortem Sex. Rosci abs te, T. Rosci, facta sunt; quae ita aperta et
manifesta sunt ut medius fidius, iudices, invitus ea dicam. Vereor enim,
cuicuimodi es, T. Rosci, ne ita hunc videar voluisse servare ut tibi omnino non
pepercerim. Cum hoc vereor et cupio tibi aliqua ex parte quod salva fide possim
parcere, rursus immuto voluntatem meam; venit enim mihi in mentem oris tui.
Tene, cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent, ut hoc iudicium non de
illorum praeda sed de huius maleficio fieri videretur, potissimum tibi partis istas
depoposcisse ut in iudicio versarere et sederes cum accusatore? Qua in re nihil
aliud adsequeris nisi ut ab omnibus mortalibus audacia tua cognoscatur et
impudentia. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |