Maxime vellem, iudices, ut P. Sulla et antea dignitatis suae splendorem
obtinere et post calamitatem acceptam modestiae fructum aliquem percipere
potuisset. Sed quoniam ita tulit casus infestus ut in amplissimo honore cum
communi ambitionis invidia tum singulari Autroni odio everteretur, et in his
pristinae fortunae reliquiis miseris et adflictis tamen haberet quosdam quorum
animos ne supplicio quidem suo satiare posset, quamquam ex huius incommodis
magnam animo molestiam capio, tamen in ceteris malis facile patior oblatum mihi
tempus esse in quo boni viri lenitatem meam misericordiamque, notam quondam omnibus,
nunc quasi intermissam agnoscerent, improbi ac perditi cives domiti atque victi
praecipitante re publica vehementem me fuisse atque fortem, conservata mitem ac
misericordem faterentur.
Et quoniam L. Torquatus, meus familiaris ac necessarius, iudices, existimavit,
si nostram in accusatione sua necessitudinem familiaritatemque violasset,
aliquid se de auctoritate meae defensionis posse detrahere, cum huius periculi
propulsatione coniungam defensionem offici mei. Quo quidem genere non uterer
orationis, iudices, hoc tempore, si mea solum interesset; multis enim locis
mihi et data facultas est et saepe dabitur de mea laude dicendi; sed, ut ille
vidit, quantum de mea auctoritate deripuisset, tantum se de huius praesidiis
deminuturum, sic hoc ego sentio, si mei facti rationem vobis constantiamque
huius offici ac defensionis probaro, causam quoque me P. Sullae probaturum.
Ac primum abs te illud, L. Torquate, quaero, cur me a ceteris clarissimis viris
ac principibus civitatis in hoc officio atque in defensionis iure secernas. Quid enim est quam ob rem abs te Q.
Hortensi factum, clarissimi viri atque ornatissimi, non reprehendatur,
reprehendatur meum? Nam, si est initum a P. Sulla consilium inflammandae huius
urbis, exstinguendi imperi, delendae civitatis, mihi maiorem hae res dolorem
quam Q. Hortensio, mihi maius odium adferre debent, meum denique gravius esse
iudicium, qui adiuvandus in his causis, qui oppugnandus, qui defendendus, qui
deserendus esse videatur? Ita, inquit; tu enim investigasti, tu patefecisti
coniurationem.
|