Quod cum dicit, non attendit eum
qui patefecerit hoc curasse, ut id omnes viderent quod antea fuisset occultum. Qua
re ista coniuratio, si patefacta per me est, tam patet Hortensio quam mihi.
Quem cum videas hoc honore, auctoritate, virtute, consilio praeditum non
dubitasse quin innocentiam P. Sullae defenderet, quaero cur qui aditus ad
causam Hortensio patuerit mihi interclusus esse debuerit; quaero illud etiam,
si me, qui defendo, reprehendendum putas esse, quid tandem de his existimes
summis viris et clarissimis civibus, quorum studio et dignitate celebrari hoc
iudicium, ornari causam, defendi huius innocentiam vides. Non enim una ratio
est defensionis ea quae posita est in oratione; omnes qui adsunt, qui laborant,
qui salvum volunt, pro sua parte atque auctoritate defendunt.
An vero, in quibus subselliis haec ornamenta ac lumina rei publicae viderem, in
his me apparere nollem, cum ego illum in locum atque in hanc excelsissimam
sedem dignitatis atque honoris multis meis ac magnis laboribus et periculis
ascendissem? Atque ut intellegas, Torquate, quem accuses, si te forte id
offendit quod ego, qui in hoc genere quaestionis defenderim neminem, non desim
P. Sullae, recordare de ceteris quos adesse huic vides; intelleges et de hoc et
de aliis iudicium meum et horum par atque unum fuisse.
Quis nostrum adfuit Vargunteio?
Nemo, ne hic quidem Q. Hortensius, praesertim qui illum solus antea de ambitu
defendisset. Non enim iam se ullo officio cum illo coniunctum
arbitrabatur, cum ille tanto scelere commisso omnium officiorum societatem
diremisset. Quis nostrum Serv. Sullam, quis Publium, quis M. Laecam, quis
<C.> Cornelium defendendum putavit, quis eis horum adfuit? Nemo. Quid
ita? Quia ceteris in causis etiam nocentis viri boni, si necessarii sunt,
deserendos esse non putant; in hoc crimine non solum levitatis est culpa verum
etiam quaedam contagio sceleris, si defendas eum quem obstrictum esse patriae
parricidio suspicere.
Quid? Autronio nonne sodales, non conlegae sui, non veteres amici, quorum ille
copia quondam abundarat, non hi omnes qui sunt in re publica principes
defuerunt? Immo etiam testimonio plerique laeserunt. Statuerant tantum illud
esse maleficium quod non modo non occultari per se sed etiam aperiri inlustrarique
deberet.
|