Quam ob rem quid est quod mirere, si cum isdem me in hac causa vides adesse
cum quibus in ceteris intellegis afuisse? Nisi vero me unum vis ferum praeter
ceteros, me asperum, me inhumanum existimari, me singulari immanitate et
crudelitate praeditum.
Hanc mihi tu si propter meas res gestas imponis in omni vita mea, Torquate,
personam, vehementer erras. Me natura misericordem, patria severum, crudelem
nec patria nec natura esse voluit; denique istam ipsam personam vehementem et
acrem quam mihi tum tempus et res publica imposuit iam voluntas et natura ipsa
detraxit. Illa enim ad breve tempus severitatem postulavit, haec in omni vita
misericordiam lenitatemque desiderat.
Qua re nihil est quod ex tanto comitatu virorum amplissimorum me unum
abstrahas; simplex officium atque una bonorum est omnium causa. Nihil erit quod
admirere posthac, si in ea parte in qua hos animum adverteris me videbis. Nulla
est enim in re publica mea causa propria; tempus agendi fuit mihi magis
proprium quam ceteris, doloris vero et timoris et periculi fuit illa causa
communis; neque enim ego tunc princeps ad salutem esse potuissem, si esse alii
comites noluissent. Qua re necesse est, quod mihi consuli praecipuum fuit
praeter alios, id iam privato cum ceteris esse commune. Neque ego hoc
partiendae invidiae, sed communicandae laudis causa loquor; oneris mei partem
nemini impertio, gloriae bonis omnibus.
In Autronium testimonium dixisti, inquit; Sullam defendis. Hoc totum eius modi
est, iudices, ut, si ego sum inconstans ac levis, nec testimonio fidem tribui
convenerit nec defensioni auctoritatem; sin est in me ratio rei publicae,
religio privati offici, studium retinendae voluntatis bonorum, nihil minus
accusator debet dicere quam a me defendi Sullam, testimonio laesum esse
Autronium. Videor enim iam non solum studium ad defendendas causas verum etiam
opinionis aliquid et auctoritatis adferre; qua ego et moderate utar, iudices,
et omnino non uterer, si ille me non coegisset.
|