Duae coniurationes abs te, Torquate, constituuntur, una quae Lepido et
Volcatio consulibus patre tuo consule designato facta esse dicitur, altera quae
me consule; harum in utraque Sullam dicis fuisse. Patris tui, fortissimi viri
atque optimi consulis, scis me consiliis non interfuisse; scis me, cum mihi
summus tecum usus esset, tamen illorum expertem temporum et sermonum fuisse,
credo quod nondum penitus in re publica versabar, quod nondum ad propositum
mihi finem honoris perveneram, quod me ambitio et forensis labor ab omni illa
cogitatione abstrahebat.
Quis ergo intererat vestris consiliis? Omnes hi quos vides huic adesse et in
primis Q. Hortensius; qui cum propter honorem ac dignitatem atque animum
eximium in rem publicam, tum propter summam familiaritatem summumque amorem in
patrem tuum cum communibus tum praecipuis patris tui periculis commovebatur.
Ergo istius coniurationis crimen defensum ab eo est qui interfuit, qui
cognovit, qui particeps et consili vestri fuit et timoris; cuius in hoc crimine
propulsando cum esset copiosissima atque ornatissima oratio, tamen non minus
inerat auctoritatis in ea quam facultatis. Illius igitur coniurationis quae
facta contra vos, delata ad vos, a vobis prolata esse dicitur, ego testis esse
non potui; non modo animo nihil comperi, sed vix ad auris meas istius
suspicionis fama pervenit.
Qui vobis in consilio fuerunt, qui vobiscum illa cognorunt, quibus ipsis
periculum tum conflari putabatur, qui Autronio non adfuerunt, qui in illum
testimonia gravia dixerunt, hunc defendunt, huic adsunt, in huius periculo
declarant se non crimine coniurationis, ne adessent ceteris, sed hominum
maleficio deterritos esse. Mei consulatus autem tempus et crimen maximae
coniurationis a me defendetur. Atque haec inter nos partitio defensionis non
est fortuito, iudices, nec temere facta; sed cum videremus eorum criminum nos
patronos adhiberi quorum testes esse possemus, uterque nostrum id sibi
suscipiendum putavit de quo aliquid scire ipse atque existimare potuisset.
Et quoniam de criminibus superioris
coniurationis Hortensium diligenter audistis, de hac coniuratione quae me
consule facta est hoc primum attendite.
|