Propter hanc igitur tantam dissimilitudinem hominum atque causarum
dissimilem me in utroque praebui.
Veniebat enim ad me et saepe veniebat Autronius multis cum lacrimis supplex ut
se defenderem, et se meum condiscipulum in pueritia, familiarem in
adulescentia, conlegam in quaestura commemorabat fuisse; multa mea in se, non
nulla etiam sua in me proferebat officia. Quibus ego rebus, iudices, ita
flectebar animo atque frangebar ut iam ex memoria quas mihi ipsi fecerat
insidias deponerem, ut iam immissum esse ab eo C. Cornelium qui me in meis
sedibus, in conspectu uxoris ac liberorum meorum trucidaret obliviscerer. Quae
si de uno me cogitasset, qua mollitia sum animi ac lenitate, numquam me hercule
illius lacrimis ac precibus restitissem;
Sed cum mihi patriae, cum vestrorum periculorum, cum huius urbis, cum illorum
delubrorum atque templorum, cum puerorum infantium, cum matronarum ac virginum
veniebat in mentem, et cum illae infestae ac funestae faces universumque totius
urbis incendium, cum tela, cum caedes, cum civium cruor, cum cinis patriae
versari ante oculos atque animum memoria refricare coeperat, tum denique ei
resistebam, neque solum illi hosti ac parricidae sed his etiam propinquis
illius, Marcellis, patri et filio, quorum alter apud me parentis gravitatem,
alter fili suavitatem obtinebat; neque me arbitrabar sine summo scelere posse,
quod maleficium in aliis vindicassem, idem in illorum socio, cum scirem,
defendere.
Atque idem ego neque P. Sullam supplicem ferre, neque eosdem Marcellos pro
huius periculis lacrimantis aspicere, neque huius M. Messalae, hominis
necessarii, preces sustinere potui; neque enim est causa adversata naturae, nec
homo nec res misericordiae meae repugnavit. Nusquam nomen, nusquam vestigium
fuerat, nullum crimen, nullum indicium, nulla suspicio. Suscepi causam,
Torquate, suscepi, et feci libenter ut me, quem boni constantem, ut spero,
semper existimassent, eundem ne improbi quidem crudelem dicerent.
|