Hic ait se ille, iudices, regnum
meum ferre non posse. Quod
tandem, Torquate, regnum? Consulatus, credo, mei; in quo ego imperavi nihil et
contra patribus conscriptis et bonis omnibus parui; quo in magistratu non
institutum est videlicet a me regnum, sed repressum. An tum in tanto
imperio, tanta potestate non dicis me fuisse regem, nunc privatum regnare
dicis? quo tandem nomine? Quod, in quos testimonia dixisti, inquit, damnati
sunt; quem defendis, sperat se absolutum iri. Hic tibi ego de testimoniis meis
hoc respondeo, si falsum dixerim, te in eosdem dixisse; sin verum, non esse hoc
regnare, cum verum iuratus dicas, probare. De huius spe tantum dico, nullas a
me opes P. Sullam, nullam potentiam, nihil denique praeter fidem defensionis
exspectare.
Nisi tu, inquit, causam recepisses, numquam mihi restitisset, sed indicta causa
profugisset. Si iam hoc tibi concedam, Q. Hortensium, tanta gravitate hominem,
si hos talis viros non suo stare iudicio, sed meo; si hoc tibi dem quod credi
non potest, nisi ego huic adessem, hos adfuturos non fuisse, uter tandem rex
est, isne cui innocentes homines non resistunt, an is qui calamitosos non
deserit? At hic etiam, id quod tibi necesse minime fuit, facetus esse voluisti,
cum Tarquinium et Numam et me tertium peregrinum regem esse dixisti. Mitto iam
de rege quaerere; illud quaero peregrinum cur me esse dixeris. Nam si ita sum,
non tam est admirandum regem esse me, quoniam, ut tu ais, duo iam peregrini
reges Romae fuerunt, quam consulem Romae fuisse peregrinum. Hoc dico, inquit, te
esse ex municipio.
Fateor et addo etiam: ex eo municipio unde iterum iam salus huic urbi
imperioque missa est. Sed scire ex te pervelim quam ob rem qui ex municipiis
veniant peregrini tibi esse videantur. Nemo istuc M. illi Catoni seni, cum
plurimos haberet inimicos, nemo Ti. Coruncanio, nemo M. Curio, nemo huic ipsi
nostro C. Mario, cum ei multi inviderent, obiecit umquam. Equidem vehementer
laetor eum esse me in quem tu, cum cuperes, nullam contumeliam iacere potueris
quae non ad maximam partem civium conveniret.
|