Ecquem tu horum qui adsunt, quibus te contra ipsorum voluntatem venditabas,
aut tam sceleratum statuis fuisse ut haec omnia perire voluerit, aut tam
miserum ut et se perire cuperet et nihil haberet quod salvum esse vellet? An
vero clarissimum virum generis vestri ac nominis nemo reprehendit, qui filium
suum vita privavit ut in ceteros firmaret imperium; tu rem publicam
reprehendis, quae domesticos hostis, ne ab eis ipsa necaretur, necavit?
Itaque attende, Torquate, quam ego defugiam auctoritatem consulatus mei! Maxima
voce ut omnes exaudire possint dico semperque dicam. Adeste omnes animis, Quirites, quorum ego
frequentia magno opere laetor; erigite mentis aurisque vestras et me de
invidiosis rebus, ut ille putat, dicentem attendite! Ego consul, cum exercitus
perditorum civium clandestino scelere conflatus crudelissimum et luctuosissimum
exitium patriae comparasset, cum ad occasum interitumque rei publicae Catilina
in castris, in his autem templis atque tectis dux Lentulus esset constitutus,
meis consiliis, meis laboribus, mei capitis periculis, sine tumultu, sine
dilectu, sine armis, sine exercitu, quinque hominibus comprehensis atque
confessis incensione urbem, internicione civis, vastitate Italiam, interitu rem
publicam liberavi; ego vitam omnium civium, statum orbis terrae, urbem hanc
denique, sedem omnium nostrum, arcem regum ac nationum exterarum, lumen
gentium, domicilium imperi, quinque hominum amentium ac perditorum poena
redemi.
An me existimasti haec iniuratum in iudicio non esse dicturum quae
iuratus in maxima contione dixissem?
|