Atque etiam illud addam, ne qui
forte incipiat improbus subito te amare, Torquate, et aliquid sperare de te,
atque ut idem omnes exaudiant clarissima voce dicam. Harum omnium rerum
quas ego in consulatu pro salute rei publicae suscepi atque gessi L. ille
Torquatus, cum esset meus contubernalis in consulatu atque etiam in praetura
fuisset, cum princeps, cum auctor, cum signifer esset iuventutis, actor,
adiutor, particeps exstitit; parens eius, homo amantissimus patriae, maximi
animi, summi consili, singularis constantiae, cum esset aeger, tamen omnibus
rebus illis interfuit, nusquam est a me digressus, studio, consilio, auctoritate
unus adiuvit plurimum, cum infirmitatem corporis animi virtute superaret.
Videsne ut eripiam te ex improborum
subita gratia et reconciliem bonis omnibus? qui te et diligunt et retinent
retinebuntque semper nec, si a me forte desciveris, idcirco te a se et a re
publica et a tua dignitate deficere patientur.
Sed iam redeo ad causam atque hoc vos, iudices, testor: mihi de memet ipso tam
multa dicendi necessitas quaedam imposita est ab illo. Nam si Torquatus Sullam
solum accusasset, ego quoque hoc tempore nihil aliud agerem nisi eum qui
accusatus esset defenderem; sed cum ille tota illa oratione in me esset
invectus et cum, ut initio dixi, defensionem meam spoliare auctoritate
voluisset, etiam si dolor meus respondere non cogeret, tamen ipsa causa hanc a
me orationem flagitavisset.
|