Exclusus hac criminatione Torquatus rursus in me inruit, me
accusat; ait me aliter ac dictum sit in tabulas publicas rettulisse. O di immortales! -- vobis enim tribuo quae
vestra sunt, nec vero possum meo tantum ingenio dare ut tot res tantas, tam
varias, tam repentinas in illa turbulentissima tempestate rei publicae mea
sponte dispexerim -- vos profecto animum meum tum conservandae patriae
cupiditate incendistis, vos me ab omnibus ceteris cogitationibus ad unam
salutem rei publicae convertistis, vos denique in tantis tenebris erroris et
inscientiae clarissimum lumen menti meae praetulistis.
Vidi ego hoc, iudices, nisi recenti memoria senatus auctoritatem huius indici
monumentis publicis testatus essem, fore ut aliquando non Torquatus neque
Torquati quispiam similis -- nam id me multum fefellit -- sed ut aliquis
patrimoni naufragus, inimicus oti, bonorum hostis, aliter indicata haec esse
diceret, quo facilius vento aliquo in optimum quemque excitato posset in malis
rei publicae portum aliquem suorum malorum invenire. Itaque introductis in
senatum indicibus constitui senatores qui omnia indicum dicta, interrogata,
responsa perscriberent.
At quos viros! non solum summa virtute et fide, cuius generis erat in senatu
facultas maxima, sed etiam quos sciebam memoria, scientia, celeritate scribendi
facillime quae dicerentur persequi posse, C. Cosconium, qui tum erat praetor,
M. Messalam, qui tum praeturam petebat, P. Nigidium, App. Claudium. Credo esse
neminem qui his hominibus ad vere referendum aut fidem putet aut ingenium defuisse.
|