Quid deinde? quid feci? Cum scirem ita esse indicium relatum in tabulas
publicas ut illae tabulae privata tamen custodia more maiorum continerentur,
non occultavi, non continui domi, sed statim describi ab omnibus librariis,
dividi passim et pervolgari atque edi populo Romano imperavi. Divisi tota
Italia, emisi in omnis provincias; eius indici ex quo oblata salus esset
omnibus expertem esse neminem volui.
Itaque dico locum in orbe terrarum esse nullum, quo in loco populi Romani nomen
sit, quin eodem perscriptum hoc indicium pervenerit. In quo ego tam subito et
exiguo et turbido tempore multa divinitus, ita ut dixi, non mea sponte providi,
primum ne quis posset tantum aut de rei publicae aut de alicuius periculo
meminisse quantum vellet; deinde ne cui liceret umquam reprehendere illud
indicium aut temere creditum criminari; postremo ne quid iam a me, ne quid ex
meis commentariis quaereretur, ne aut oblivio mea aut memoria nimia videretur,
ne denique aut neglegentia turpis aut diligentia crudelis putaretur.
Sed tamen abs te, Torquate, quaero: cum indicatus tuus esset inimicus et esset
eius rei frequens senatus et recens memoria testis, <et> tibi, meo
familiari et contubernali, prius etiam edituri indicium fuerint scribae mei, si
voluisses, quam in codicem rettulissent, <cur> cum videres aliter fieri,
tacuisti, passus es, non mecum aut <ut> cum familiarissimo questus es
aut, quoniam tam facile inveheris in amicos, iracundius et vehementius
etulasti? Tu, cum tua vox numquam sit audita, cum indicio lecto, descripto,
divolgato quieveris, tacueris, repente tantam rem ementiare et in eum locum te
deducas ut, ante quam me commutati indici coargueris, te summae neglegentiae
tuo iudicio convictum esse fateare?
|