Mihi cuiusquam salus tanti fuisset ut meam neglegerem? per me ego veritatem
patefactam contaminarem aliquo mendacio? quemquam denique ego iuvarem, a quo et
tam crudelis insidias rei publicae factas et me potissimum consule constitutas
putarem? Quod si iam essem oblitus severitatis et constantiae meae, tamne amens
eram ut, cum litterae posteritatis causa repertae sint, quae subsidio oblivioni
esse possent, ego recentem putarem memoriam cuncti senatus commentario meo
posse superari?
Fero ego te, Torquate, iam dudum fero, et non numquam animum incitatum ad
ulciscendam orationem tuam revoco ipse et reflecto, permitto aliquid iracundiae
tuae, do adulescentiae, cedo amicitiae, tribuo parenti. Sed nisi tibi aliquem
modum tute constitueris, coges oblitum me nostrae amicitiae habere rationem
meae dignitatis. Nemo umquam me tenuissima suspicione perstrinxit quem non
perverterim ac perfregerim. Sed mihi hoc credas velim: non eis libentissime
soleo respondere quos mihi videor facillime posse superare.
Tu quoniam minime ignoras consuetudinem dicendi meam, noli hac nova lenitate
abuti mea, noli aculeos orationis meae, qui reconditi sunt, excussos arbitrari,
noli id omnino a me putare esse amissum si quid est tibi remissum atque
concessum. Cum illae valent apud me excusationes iniuriae tuae, iratus animus
tuus, aetas, amicitia nostra, tum nondum statuo te virium satis habere ut ego
tecum luctari et congredi debeam. Quod si esses usu atque aetate robustior,
essem idem qui soleo cum sum lacessitus; nunc tecum sic agam tulisse ut potius
iniuriam quam rettulisse gratiam videar.
|