Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Sulla

IntraText CT - Text

  • Caput XVII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XVII

Neque vero quid mihi irascare intellegere possum. Si, quod eum defendo quem tu accusas, cur tibi ego non suscenseo, quod accusas eum quem ego defendo? Inimicum ego, inquis, accuso meum. Et amicum ego defendo meum. Non debes tu quemquam in coniurationis quaestione defendere. Immo nemo magis eum de quo nihil umquam est suspicatus quam is qui de aliis multa cognovit. Cur dixisti testimonium in alios? Quia coactus sum. Cur damnati sunt? Quia creditum est. Regnum est dicere in quem velis et defendere quem velis. Immo servitus est non dicere in quem velis et non defendere quem velis. Ac si considerare coeperis utrum magis mihi hoc necesse fuerit facere an istud tibi, intelleges honestius te inimicitiarum modum statuere potuisse quam me humanitatis.
At vero, cum honos agebatur familiae vestrae amplissimus, hoc est consulatus parentis tui, sapientissimus vir familiarissimis suis non suscensuit, pater tuus, cum Sullam et defenderent et laudarent? intellegebat hanc nobis a maioribus esse traditam disciplinam ut nullius amicitia ad pericula propulsanda impediremur. At erat huic iudicio longe dissimilis illa contentio. Tum adflicto P. Sulla consulatus vobis pariebatur, sicuti partus est; honoris erat certamen; ereptum repetere vos clamitabatis, ut victi in campo in foro vinceretis; tum qui contra vos pro huius salute pugnabant, amicissimi vestri, quibus non irascebamini, consulatum vobis eripiebant, honori vestro repugnabant, et tamen id inviolata vestra amicitia, integro officio, vetere exemplo atque instituto optimi cuiusque faciebant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License