Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Sulla

IntraText CT - Text

  • Caput XIX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XIX

Hoc tempore, cum arderet acerrime coniuratio, cum Catilina egrederetur ad exercitum, Lentulus in urbe relinqueretur, Cassius incendiis, Cethegus caedi praeponeretur, Autronio ut occuparet Etruriam praescriberetur, cum omnia ornarentur, instruerentur, pararentur, ubi fuit Sulla, Corneli? num Romae? Immo longe afuit. Num in eis regionibus quo se Catilina inferebat? Multo etiam longius. Num in agro Camerti, Piceno, Gallico, quas in oras maxime quasi morbus quidam illius furoris pervaserat? Nihil vero minus. Fuit enim, ut iam ante dixi, Neapoli, fuit in ea parte Italiae quae maxime ista suspicione caruit.
Quid ergo indicat aut quid adfert aut ipse Cornelius aut vos qui haec ab illo mandata defertis? Gladiatores emptos esse Fausti simulatione ad caedem ac tumultum? Ita prorsus; interpositi sunt gladiatores. Quos testamento patris deberi videmus. Adrepta est familia. Quae si esset praetermissa, posset alia familia Fausti munus praebere. Utinam quidem haec ipsa non modo iniquorum invidiae sed aequorum exspectationi satis facere posset! Properatum vehementer est, cum longe tempus muneris abesset. Quasi vero tempus dandi muneris non valde appropinquaret. Nec opinante Fausto, cum is neque sciret neque vellet, familia est comparata.
At litterae sunt Fausti, per quas ille precibus a P. Sulla petit ut emat gladiatores et ut hos ipsos emat, neque solum ad Sullam missae sed ad L. Caesarem, Q. Pompeium, C. Memmium, quorum de sententia tota res gesta est. At praefuit familiae Cornelius, <libertus eius>. Iam si in paranda familia nulla suspicio est, quis praefuerit nihil ad rem pertinet; sed tamen munere servili obtulit se ad ferramenta prospicienda, praefuit vero numquam, eaque res omni tempore per Bellum, Fausti libertum, administrata est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License