Iam vero quod obiecit Pompeianos esse a Sulla impulsos ut ad istam
coniurationem atque ad hoc nefarium facinus accederent, id cuius modi sit
intellegere non possum. An tibi Pompeiani coniurasse videntur? Quis hoc dixit
umquam, aut quae fuit istius rei vel minima suspicio? Diiunxit, inquit, eos a
colonis ut hoc discidio ac dissensione facta oppidum in sua potestate posset
per Pompeianos habere. Primum omnis Pompeianorum colonorumque dissensio delata
ad patronos est, cum iam inveterasset ac multos annos esset agitata; deinde ita
a patronis res cognita est ut nulla in re a ceterorum sententiis Sulla
dissenserit; postremo coloni ipsi sic intellegunt, non Pompeianos a Sulla magis
quam sese esse defensos.
Atque hoc, iudices, ex hac frequentia colonorum, honestissimorum hominum,
intellegere potestis, qui adsunt, laborant, hunc patronum, defensorem, custodem
illius coloniae si in omni fortuna atque omni honore incolumem habere non
potuerunt, in hoc tamen casu in quo adflictus iacet per vos iuvari
conservarique cupiunt. Adsunt pari
studio Pompeiani, qui ab istis etiam in crimen vocantur; qui ita de ambulatione
ac de suffragiis suis cum colonis dissenserunt ut idem de communi salute
sentirent.
Ac ne haec quidem P. Sullae mihi videtur silentio praetereunda esse virtus,
quod, cum ab hoc illa colonia deducta sit, et cum commoda colonorum a fortunis
Pompeianorum rei publicae fortuna diiunxerit, ita carus utrisque est atque
iucundus ut non alteros demovisse sed utrosque constituisse videatur.
|