At enim et gladiatores et omnis
ista vis rogationis Caeciliae causa comparabatur. Atque hoc loco in L.
Caecilium, pudentissimum atque ornatissimum virum, vehementer invectus est. Cuius
ego de virtute et constantia, iudices, tantum dico, talem hunc in ista
rogatione quam promulgarat non de tollenda, sed de levanda calamitate fratris
sui fuisse ut consulere voluerit fratri, cum re publica pugnare noluerit;
promulgarit impulsus amore fraterno, destiterit fratris auctoritate deductus.
Atque in ea re per L. Caecilium Sulla accusatur in qua re est uterque
laudandus. Primum Caecilius -- quid? id promulgavit in quo res iudicatas
videbatur voluisse rescindere, ut restitueretur Sulla. Recte reprehendis;
status enim rei publicae maxime iudicatis rebus continetur; neque ego tantum
fraterno amori dandum arbitror ut quisquam, dum saluti suorum consulat,
communem relinquat. <At>
nihil de iudicio ferebat, sed poenam ambitus eam referebat quae fuerat nuper
superioribus legibus constituta. Itaque hac rogatione non iudicum
sententia, sed legis vitium corrigebatur. Nemo iudicium reprehendit, cum de
poena queritur, sed legem. Damnatio est enim iudicum, quae manebat, poena
legis, quae levabatur.
Noli igitur animos eorum ordinum qui praesunt iudiciis summa cum gravitate et
dignitate alienare a causa. Nemo labefactare iudicium est conatus, nihil est
eius modi promulgatum, semper Caecilius in calamitate fratris sui iudicum
potestatem perpetuandam, legis acerbitatem mitigandam putavit.
|