Hic tu epistulam meam saepe
recitas quam ego ad Cn. Pompeium de meis rebus gestis et de summa re
publica misi, et ex ea crimen aliquod in P. Sullam quaeris et, si furorem
incredibilem biennio ante conceptum erupisse in meo consulatu scripsi, me hoc
demonstrasse dicis, Sullam in illa fuisse superiore coniuratione. Scilicet ego
is sum qui existimem Cn. Pisonem et Catilinam et Vargunteium et Autronium nihil
scelerate, nihil audacter ipsos per sese sine P. Sulla facere potuisse.
De quo etiam si quis dubitasset antea an id quod tu arguis cogitasset, ut
interfecto patre tuo consul descenderet Kalendis Ianuariis cum lictoribus,
sustulisti hanc suspicionem, cum dixisti hunc, ut Catilinam consulem efficeret,
contra patrem tuum operas et manum comparasse. Quod si tibi ego confitear, tu
mihi concedas necesse est hunc, cum Catilinae suffragaretur, nihil de suo
consulatu, quem iudicio amiserat, per vim recuperando cogitavisse. Neque enim
istorum facinorum tantorum, tam atrocium crimen, iudices, P. Sullae persona
suscipit.
Iam enim faciam criminibus omnibus
fere dissolutis, contra atque in ceteris causis fieri solet, ut nunc denique de
vita hominis ac de moribus dicam. Etenim de principio studuit animus occurrere
magnitudini criminis, satis facere exspectationi hominum, de me aliquid ipso
qui accusatus eram dicere; nunc iam revocandi estis eo quo vos ipsa causa etiam
tacente me cogit animos mentisque convertere.
|