Agedum, conferte nunc cum illius vita <vitam> P. Sullae vobis
populoque Romano notissimam, iudices, et eam ante oculos vestros proponite.
Ecquod est huius factum aut commissum non dicam audacius, sed quod cuiquam
paulo minus consideratum videretur? Factum quaero; verbum ecquod umquam ex ore
huius excidit in quo quisquam posset offendi? At vero in illa gravi L. Sullae
turbulentaque victoria quis P. Sulla mitior, quis misericordior inventus est?
<Quam> multorum hic vitam est a L. Sulla deprecatus! quam multi sunt
summi homines et ornatissimi et nostri et equestris ordinis quorum pro salute
se hic Sullae obligavit! Quos ego nominarem -- neque enim ipsi nolunt et huic
animo gratissimo adsunt -- sed, quia maius est beneficium quam posse debet
civis civi dare, ideo a vobis peto ut quod potuit, tempori tribuatis, quod
fecit, ipsi.
Quid reliquae constantiam vitae commemorem, dignitatem, liberalitatem,
moderationem in privatis rebus, splendorem in publicis? quae ita deformata sunt
a fortuna ut tamen a natura inchoata compareant. Quae domus, quae celebratio cotidiana,
quae familiarium dignitas, quae studia amicorum, quae ex quoque ordine
multitudo! Haec diu multumque et multo labore quaesita una eripuit hora.
Accepit P. Sulla, iudices, volnus vehemens et mortiferum, verum tamen eius modi
quod videretur huius vita et natura accipere potuisse. Honestatis enim et
dignitatis habuisse nimis magnam iudicatus est cupiditatem; quam si nemo alius
habuit in consulatu petendo, cupidior iudicatus est hic fuisse quam ceteri; sin
etiam in aliis non nullis fuit iste consulatus amor, fortuna in hoc fuit
fortasse gravior quam in ceteris.
Postea vero quis P. Sullam nisi maerentem, demissum adflictumque vidit, quis
umquam est suspicatus hunc magis odio quam pudore hominum aspectum lucemque
vitare? Qui cum multa haberet invitamenta urbis et fori propter summa studia
amicorum, quae tamen ei sola in malis restiterunt, afuit ab oculis vestris et,
cum lege retineretur, ipse se exsilio paene multavit.
|