In hoc vos pudore, iudices, et in hac vita tanto sceleri locum fuisse
credatis? Aspicite ipsum, contuemini os, conferte crimen cum vita, vitam ab
initio usque ad hoc tempus explicatam cum crimine recognoscite.
Mitto rem publicam, quae fuit semper Sullae carissima; hosne amicos, talis
viros, tam cupidos sui, per quos res eius secundae quondam erant ornatae, nunc
sublevantur adversae, crudelissime perire voluit, ut cum Lentulo et Catilina et
Cethego foedissimam vitam ac miserrimam turpissima morte proposita degeret?
Non, inquam, cadit in hos mores, non in hunc pudorem, non in hanc vitam, non in
hunc hominem ista suspicio. Nova quaedam illa immanitas exorta est,
incredibilis fuit ac singularis furor, ex multis ab adulescentia conlectis
perditorum hominum vitiis repente ista tanta importunitas inauditi sceleris
exarsit.
Nolite, iudices, arbitrari hominum illum impetum et conatum fuisse -- neque
enim ulla gens tam barbara aut tam immanis umquam fuit in qua non modo tot, sed
unus tam crudelis hostis patriae sit inventus --, beluae quaedam illae ex
portentis immanes ac ferae forma hominum indutae exstiterunt. Perspicite etiam
atque etiam, iudices, -- nihil enim est quod in hac causa dici possit
vehementius -- penitus introspicite Catilinae, Autroni, Cethegi, Lentuli
ceterorumque mentis; quas vos in his libidines, quae flagitia, quas turpitudines,
quantas audacias, quam incredibilis furores, quas notas facinorum, quae indicia
parricidiorum, quantos acervos scelerum reperietis! Ex magnis et diuturnis et
iam desperatis rei publicae morbis ista repente vis erupit, ut ea confecta et
eiecta convalescere aliquando et sanari civitas posset; neque enim est quisquam
qui arbitretur illis inclusis in re publica pestibus diutius haec stare
potuisse. Itaque eos non ad perficiendum scelus, sed ad luendas rei publicae
poenas Furiae quaedam incitaverunt.
|