In hunc igitur gregem vos nunc P. Sullam, iudices, ex his qui cum hoc vivunt
atque vixerunt honestissimorum hominum gregibus reicietis, ex hoc amicorum
numero, ex hac familiarium dignitate in impiorum partem atque in parricidarum
sedem et numerum transferetis? Ubi erit igitur illud firmissimum praesidium
pudoris, quo in loco nobis vita ante acta proderit, quod ad tempus
existimationis partae fructus reservabitur, si in extremo discrimine ac
dimicatione fortunae deseret, si non aderit, si nihil adiuvabit?
Quaestiones nobis servorum accusator et tormenta minitatur. In quibus quamquam
nihil periculi suspicamur, tamen illa tormenta gubernat dolor, moderatur natura
cuiusque cum animi tum corporis, regit quaesitor, flectit libido, corrumpit
spes, infirmat metus, ut in tot rerum angustiis nihil veritati loci
relinquatur. Vita P. Sullae torqueatur, ex ea quaeratur num quae occultetur
libido, num quod lateat facinus, num quae crudelitas, num quae audacia. Nihil
erroris erit in causa nec obscuritatis, iudices, si a vobis vitae perpetuae
vox, ea quae verissima et gravissima debet esse, audietur.
Nullum in hac causa testem timemus, nihil quemquam scire, nihil vidisse, nihil
audisse arbitramur. Sed tamen, si nihil vos P. Sullae fortuna movet, iudices,
vestra moveat. Vestra enim, qui cum summa elegantia atque integritate vixistis,
hoc maxime interest, non ex libidine aut simultate aut levitate testium causas
honestorum hominum ponderari, sed in magnis disquisitionibus repentinisque
periculis vitam unius cuiusque esse testem. Quam vos, iudices, nolite armis
suis spoliatam atque nudatam obicere invidiae, dedere suspicioni; munite
communem arcem bonorum, obstruite perfugia improborum; valeat ad poenam et ad
salutem vita plurimum, quam solam videtis per se ex sua natura facillime
perspici, subito flecti fingique non posse.
|