Sed quid ego? qui Catilinam non
laudavi, qui reo Cati linae consul non adfui, qui testimonium de coniuratione
dixi in alios, adeone vobis alienus a sanitate, adeo oblitus constantiae meae,
adeo immemor rerum a me gestarum esse videor ut, cum consul bellum gesserim cum
coniuratis, nunc eorum ducem servare cupiam et animum inducam, cuius nuper
ferrum rettuderim flammamque restinxerim, eiusdem nunc causam vitamque
defendere? Si me dius fidius, iudices, non me ipsa res publica meis laboribus
et periculis conservata ad gravitatem animi et constantiam sua dignitate
revocaret, tamen hoc natura est insitum ut, quem timueris, quicum de vita
fortunisque contenderis, cuius ex insidiis evaseris, hunc semper oderis. Sed
cum agatur honos meus amplissimus, gloria rerum gestarum singularis, cum,
quotiens quisque est in hoc scelere convictus, totiens renovetur memoria per me
inventae salutis, ego sim tam demens, ego committam ut ea quae pro salute
omnium gessi, casu magis et felicitate a me quam virtute et consilio gesta esse
videantur?
Quid ergo? hoc tibi sumis, dicet fortasse quispiam, ut, quia tu defendis,
innocens iudicetur? Ego vero, iudices, non modo mihi nihil adsumo in quo
quispiam repugnet sed etiam, si quid ab omnibus conceditur, id reddo ac
remitto. Non in ea re publica versor, non eis temporibus caput meum obtuli pro
patria periculis omnibus, non aut ita sunt exstincti quos vici aut ita grati
quos servavi, ut ego mihi plus appetere coner quam quantum omnes inimici
invidique patiantur.
Grave esse videtur eum qui investigarit coniurationem, qui patefecerit,
qui oppresserit, cui senatus singularibus verbis gratias egerit, cui uni togato
supplicationem decreverit, dicere in iudicio: non defenderem, si coniurasset.
Non dico id quod grave est, dico illud quod in his causis coniurationis non
auctoritati adsumam, sed pudori meo: ego ille coniurationis investigator atque
ultor certe non defenderem Sullam, si coniurasse arbitrarer. Ego, iudices, de
tantis omnium periculis cum quaererem omnia, multa audirem, crederem non omnia,
caverem omnia, dico hoc quod initio dixi, nullius indicio, nullius nuntio,
nullius suspicione, nullius litteris de P. Sulla rem ullam ad me esse delatam.
|