Nuper is homo fuit in civitate P. Sulla ut nemo ei se neque honore neque
gratia neque fortunis anteferret, nunc spoliatus omni dignitate quae erepta
sunt non repetit; quod fortuna in malis reliqui fecit, ut cum parente, cum
liberis, cum fratre, cum his necessariis lugere suam calamitatem liceat, id
sibi ne eripiatis vos, iudices, obtestatur.
Te ipsum iam, Torquate, expletum huius miseriis esse par erat et, si nihil
aliud Sullae nisi consulatum abstulissetis, tamen eo vos contentos esse
oportebat; honoris enim contentio vos ad causam, non inimicitiae deduxerunt.
Sed cum huic omnia cum honore detracta sint, cum in hac fortuna miserrima ac
luctuosissima destitutus sit, quid est quod expetas amplius? Lucisne hanc
usuram eripere vis plenam lacrimarum atque maeroris, in qua cum maximo cruciatu
ac dolore retinetur? Libenter reddiderit adempta ignominia foedissimi criminis.
An vero inimicum ut expellas? cuius ex miseriis, si esses crudelissimus,
videndo fructum caperes maiorem quam audiendo.
O miserum et infelicem illum diem quo consul omnibus centuriis P. Sulla
renuntiatus est, o falsam spem, o volucrem fortunam, o caecam cupiditatem, o
praeposteram gratulationem! Quam cito illa omnia ex laetitia et voluptate ad
luctum et lacrimas recciderunt, ut, qui paulo ante consul designatus fuisset,
repente nullum vestigium retineret pristinae dignitatis! Quid enim erat mali
quod huic spoliato fama, honore, fortunis deesse videretur? aut cui novae
calamitati locus ullus relictus? Urget eadem fortuna quae coepit, repperit
novum maerorem, non patitur hominem calamitosum uno malo adflictum uno in luctu
perire.
|