Caput V
Multa, cum essem consul, de summis rei publicae periculis audivi, multa
quaesivi, multa cognovi; nullus umquam de Sulla nuntius ad me, nullum indicium,
nullae litterae pervenerunt, nulla suspicio. Multum haec vox fortasse valere
deberet eius hominis qui consul insidias rei publicae consilio investigasset,
veritate aperuisset, magnitudine animi vindicasset, cum is se nihil audisse de
P. Sulla, nihil suspicatum esse diceret. Sed ego nondum utor hac voce ad hunc
defendendum; ad purgandum me potius utar, ut mirari Torquatus desinat me qui
Autronio non adfuerim Sullam defendere.
Quae enim Autroni fuit causa, quae Sullae est? Ille ambitus iudicium tollere ac
disturbare primum conflato voluit gladiatorum ac fugitivorum tumultu, deinde,
id quod vidimus omnes, lapidatione atque concursu; Sulla, si sibi suus pudor ac
dignitas non prodesset, nullum auxilium requisivit. Ille damnatus ita se
gerebat non solum consiliis et sermonibus verum etiam aspectu atque voltu ut
inimicus esse amplissimis ordinibus, infestus bonis omnibus, hostis patriae
videretur; hic se ita fractum illa calamitate atque adflictum putavit ut nihil
sibi ex pristina dignitate superesse arbitraretur, nisi quod modestia
retinuisset.
Hac vero in coniuratione quid tam coniunctum quam ille cum Catilina, cum
Lentulo? quae tanta societas ullis inter se rerum optimarum quanta ei cum illis
sceleris, libidinis, audaciae? quod flagitium Lentulus non cum Autronio
concepit? quod sine eodem illo Catilina facinus admisit? cum interim Sulla cum
isdem illis non modo noctem solitudinemque non quaereret sed ne mediocri quidem
sermone et congressu coniungeretur.
Illum Allobroges, maximarum rerum verissimi indices, illum multorum litterae ac
nuntii coarguerunt; Sullam interea nemo insimulavit, nemo nominavit. Postremo
eiecto sive emisso iam ex urbe Catilina ille arma misit, cornua, tubas, fascis,
signa, legiones, ille relictus intus, exspectatus foris, Lentuli poena
compressus convertit se aliquando ad timorem, numquam ad sanitatem; hic contra
ita quievit ut eo tempore omni Neapoli fuerit, ubi neque homines fuisse
putantur huius adfines suspicionis et locus est ipse non tam ad inflammandos
calamitosorum animos quam ad consolandos accommodatus.
|