Caput X
Quod si illis meis praesidiis forte invides, et si ea tibi regia videntur
quod omnes boni omnium generum atque ordinum suam salutem cum mea coniungunt,
consolare te quod omnium mentes improborum mihi uni maxime sunt infensae et
adversae; qui me non modo idcirco oderunt quod eorum conatus impios et furorem
consceleratum repressi, sed eo etiam magis quod nihil iam se simile me vivo
conari posse arbitrantur.
At vero quid ego mirer, si quid ab improbis de me improbe dicitur, cum L.
Torquatus primum ipse his fundamentis adulescentiae iactis, ea spe proposita
amplissimae dignitatis, deinde L. Torquati, fortissimi consulis, constantissimi
senatoris, semper optimi civis filius, interdum efferatur immoderatione
verborum? Qui cum suppressa voce de scelere P. Lentuli, de audacia coniuratorum
omnium dixisset, tantum modo ut vos qui ea probatis exaudire possetis, de
supplicio, de carcere magna et queribunda voce dicebat.
In quo primum illud erat absurdum quod, cum ea quae leviter dixerat vobis
probare volebat, eos autem qui circum iudicium stabant audire nolebat, non
intellegebat ea quae clare diceret ita illos audituros quibus se venditabat ut
vos quoque audiretis, qui id non probabatis. Deinde alterum iam oratoris
<est> vitium non videre quid quaeque causa postulet. Nihil est enim tam alienum
ab eo qui alterum coniurationis accuset quam videri coniuratorum poenam
mortemque lugere. Quod cum is tribunus pl. facit qui unus videtur ex illis ad
lugendos coniuratos relictus, nemini mirum est; difficile est enim tacere, cum
doleas; te, si quid eius modi facis, non modo talem adulescentem sed in ea
causa in qua te vindicem coniurationis velis esse vehementer admiror.
Sed reprehendo tamen illud maxime quod isto ingenio et prudentia praeditus
causam rei publicae non tenes, qui arbitrere plebi Romanae res eas non probari
quas me consule omnes boni pro communi salute gesserunt.
|