Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Sulla IntraText CT - Text |
|
|
Caput XIEcquem tu horum qui adsunt, quibus te contra ipsorum voluntatem venditabas,
aut tam sceleratum statuis fuisse ut haec omnia perire voluerit, aut tam
miserum ut et se perire cuperet et nihil haberet quod salvum esse vellet? An
vero clarissimum virum generis vestri ac nominis nemo reprehendit, qui filium
suum vita privavit ut in ceteros firmaret imperium; tu rem publicam
reprehendis, quae domesticos hostis, ne ab eis ipsa necaretur, necavit? |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |