Caput
XIII
Ab Allobrogibus nominatum Sullam esse dicis. Quis negat? Sed lege indicium
et vide quem ad modum nominatus sit. L. Cassium dixerunt commemorasse cum
ceteris Autronium secum facere. Quaero num Sullam dixerit Cassius. Nusquam.
Sese aiunt quaesisse de Cassio quid Sulla sentiret. Videte diligentiam
Gallorum; qui vitam hominum naturamque non nossent ac tantum audissent eos pari
calamitate esse, quaesiverunt essentne eadem voluntate. Quid tum Cassius? Si
respondisset idem sentire et secum facere Sullam, tamen mihi non videretur in
hunc id criminosum esse debere. Quid ita? Quia, qui barbaros homines ad bellum
impelleret, non debebat minuere illorum suspicionem et purgare eos de quibus
illi aliquid suspicari viderentur.
Non respondit tamen una facere Sullam. Etenim esset absurdum, cum ceteros sua
sponte nominasset, mentionem facere Sullae nullam nisi admonitum et
interrogatum; nisi forte veri simile est P. Sullae nomen in memoria Cassio non
fuisse. Si nobilitas hominis, si adflicta fortuna, si reliquiae pristinae
dignitatis non tam inlustres fuissent, tamen Autroni commemoratio memoriam
Sullae rettulisset; etiam, ut arbitror, cum auctoritates principum
coniurationis ad incitandos animos Allobrogum conligeret Cassius, et cum sciret
exteras nationes maxime nobilitate moveri, non prius Autronium quam Sullam
nominavisset.
Iam vero illud minime probari potest, Gallos Autronio nominato putasse propter
calamitatis similitudinem sibi aliquid de Sulla esse quaerendum, Cassio, si hic
esset in eodem scelere, ne cum appellasset quidem Autronium, huius in mentem
venire potuisse. Sed tamen quid respondit de Sulla Cassius? Se nescire certum. Non purgat, inquit. Dixi antea: ne
si argueret quidem tum denique, cum esset interrogatus, id mihi criminosum
videretur.
Sed ego in iudiciis et in quaestionibus non hoc quaerendum arbitror, num
purgetur aliquis, sed num arguatur. Etenim cum se negat scire Cassius, utrum
sublevat Sullam an satis probat se nescire? Sublevat apud Gallos. Quid ita? Ne
indicent. Quid? si periculum esse putasset ne illi umquam indicarent, de se
ipse confessus esset? Nesciit videlicet. Credo celatum esse Cassium de Sulla
uno; nam de ceteris certe sciebat; etenim domi eius pleraque conflata esse
constabat. Qui negare noluit esse in eo numero Sullam quo plus spei Gallis
daret, dicere autem falsum non ausus est, se nescire dixit. Atque hoc
perspicuum est, cum is qui de omnibus scierit de Sulla se scire negarit, eandem
vim esse negationis huius quam si extra coniurationem hunc esse se scire
dixisset. Nam cuius scientiam de
omnibus constat fuisse, eius ignoratio de aliquo purgatio debet videri. Sed
iam non quaero purgetne Cassius Sullam; illud mihi tantum satis est contra
Sullam nihil esse in indicio.
|