Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Sulla IntraText CT - Text |
|
|
Caput XIV Exclusus hac criminatione Torquatus rursus in me inruit, me
accusat; ait me aliter ac dictum sit in tabulas publicas rettulisse. O di immortales! -- vobis enim tribuo quae
vestra sunt, nec vero possum meo tantum ingenio dare ut tot res tantas, tam
varias, tam repentinas in illa turbulentissima tempestate rei publicae mea
sponte dispexerim -- vos profecto animum meum tum conservandae patriae
cupiditate incendistis, vos me ab omnibus ceteris cogitationibus ad unam
salutem rei publicae convertistis, vos denique in tantis tenebris erroris et
inscientiae clarissimum lumen menti meae praetulistis. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |