Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Sulla IntraText CT - Text |
|
|
Caput XVQuid deinde? quid feci? Cum scirem ita esse indicium relatum in tabulas
publicas ut illae tabulae privata tamen custodia more maiorum continerentur,
non occultavi, non continui domi, sed statim describi ab omnibus librariis,
dividi passim et pervolgari atque edi populo Romano imperavi. Divisi tota
Italia, emisi in omnis provincias; eius indici ex quo oblata salus esset
omnibus expertem esse neminem volui. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |