Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Sulla IntraText CT - Text |
|
|
Caput XVIMihi cuiusquam salus tanti fuisset ut meam neglegerem? per me ego veritatem
patefactam contaminarem aliquo mendacio? quemquam denique ego iuvarem, a quo et
tam crudelis insidias rei publicae factas et me potissimum consule constitutas
putarem? Quod si iam essem oblitus severitatis et constantiae meae, tamne amens
eram ut, cum litterae posteritatis causa repertae sint, quae subsidio oblivioni
esse possent, ego recentem putarem memoriam cuncti senatus commentario meo
posse superari? |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |