Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Sulla IntraText CT - Text |
|
|
Caput XVIINeque vero quid mihi irascare intellegere possum. Si, quod eum defendo quem
tu accusas, cur tibi ego non suscenseo, quod accusas eum quem ego defendo? Inimicum
ego, inquis, accuso meum. Et amicum ego defendo meum. Non debes tu quemquam in
coniurationis quaestione defendere. Immo nemo magis eum de quo nihil umquam est suspicatus quam is qui de aliis
multa cognovit. Cur dixisti testimonium in alios? Quia coactus sum. Cur damnati sunt? Quia creditum
est. Regnum est dicere in quem velis et defendere quem velis. Immo servitus est
non dicere in quem velis et non defendere quem velis. Ac si considerare
coeperis utrum magis mihi hoc necesse fuerit facere an istud tibi, intelleges
honestius te inimicitiarum modum statuere potuisse quam me humanitatis. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |