Caput
XVIII
Ego vero quibus ornamentis adversor tuis aut cui dignitati vestrae repugno? Quid est quod iam ab hoc expetas? Honos ad
patrem, insignia honoris ad te delata sunt. Tu ornatus exuviis huius venis ad
eum lacerandum quem interemisti, ego iacentem et spoliatum defendo et protego. Atque
hic tu et reprehendis me quia defendam et irasceris; ego autem non modo tibi
non irascor sed ne reprehendo quidem factum tuum. Te enim existimo tibi
statuisse quid faciendum putares et satis idoneum offici tui iudicem
<esse> potuisse.
At accusat <C.> Corneli filius et id aeque valere debet ac si pater
indicaret. O patrem Cornelium sapientem qui, quod praemi solet esse in
indicio, reliquerit, quod turpitudinis in confessione, id per accusationem fili
susceperit! Sed quid est tandem quod indicat per istum puerum Cornelius? Si
vetera, mihi ignota, cum Hortensio communicata, respondit Hortensius; sin, ut
ais, illum conatum Autroni et Catilinae, cum in campo consularibus comitiis,
quae a me habita sunt, caedem facere voluerunt, Autronium tum in campo vidimus --
sed quid dixi vidisse nos? ego vidi; vos enim tum, iudices, nihil laborabatis
neque suspicabamini, ego tectus praesidio firmo amicorum Catilinae tum et Autroni
copias et conatum repressi.
Num quis est igitur qui tum dicat in
campum aspirasse Sullam? Atqui, si tum se cum Catilina societate
sceleris coniunxerat, cur ab eo discedebat, cur cum Autronio non erat, cur in
pari causa non paria signa criminis reperiuntur? Sed quoniam Cornelius ipse
etiam nunc de indicando dubitat, <et,> ut dicitis, informat ad hoc
adumbratum indicium filium, quid tandem de illa nocte dicit, cum inter
falcarios ad M. Laecam nocte ea quae consecuta est posterum diem Nonarum
Novembrium me consule Catilinae denuntiatione convenit? quae nox omnium
temporum coniurationis acerrima fuit atque acerbissima. Tum Catilinae dies
exeundi, tum ceteris manendi condicio, tum discriptio totam per urbem caedis
atque incendiorum constituta est; tum tuus pater, Corneli, id quod tandem
aliquando confitetur, illam sibi officiosam provinciam depoposcit ut, cum prima
luce consulem salutatum veniret, intromissus et meo more et iure amicitiae me
in meo lectulo trucidaret.
|