Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Sulla IntraText CT - Text |
|
|
Caput XIXHoc tempore, cum arderet acerrime coniuratio, cum Catilina egrederetur ad
exercitum, Lentulus in urbe relinqueretur, Cassius incendiis, Cethegus caedi
praeponeretur, Autronio ut occuparet Etruriam praescriberetur, cum omnia
ornarentur, instruerentur, pararentur, ubi fuit Sulla, Corneli? num Romae? Immo
longe afuit. Num in eis regionibus quo se Catilina inferebat? Multo etiam
longius. Num in agro Camerti, Piceno, Gallico, quas in oras maxime quasi morbus
quidam illius furoris pervaserat? Nihil vero minus. Fuit enim, ut iam ante
dixi, Neapoli, fuit in ea parte Italiae quae maxime ista suspicione caruit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |