Caput XX
At enim Sittius est ab hoc
in ulteriorem Hispaniam missus ut eam provinciam perturbaret. Primum
Sittius, iudices, L. Iulio C. Figulo consulibus profectus est aliquanto ante
furorem Catilinae et suspicionem huius coniurationis; deinde est profectus non
tum primum sed cum in isdem locis aliquanto ante eadem de causa aliquot annos
fuisset, ac profectus est non modo ob causam sed etiam ob necessariam causam,
magna ratione cum Mauretaniae rege contracta. Tum autem, illo profecto, Sulla
procurante eius rem et gerente plurimis et pulcherrimis P. Sitti praediis
venditis aes alienum eiusdem dissolutum <est>, ut, quae causa ceteros ad
facinus impulit, cupiditas retinendae possessionis, ea Sittio non fuerit
praediis deminutis.
Iam vero illud quam incredibile, quam absurdum, qui Romae caedem facere, qui
hanc urbem inflammare vellet, eum familiarissimum suum dimittere ab se et
amandare in ultimas terras! Utrum quo facilius Romae ea quae conabatur
efficeret, si in Hispania turbatum esset? At haec ipsa per se sine ulla
coniunctione agebantur. An in tantis rebus, tam novis consiliis, tam
periculosis, tam turbulentis hominem amantissimum sui, familiarissimum,
coniunctissimum officiis, consuetudine, usu dimittendum esse arbitrabatur? Veri
simile non est ut, quem in secundis rebus, quem in otio secum semper habuisset,
hunc in adversis et in eo tumultu quem ipse comparabat ab se dimitteret.
Ipse autem Sittius -- non enim mihi deserenda est causa amici veteris atque
hospitis -- is homo est aut ea familia ac disciplina ut hoc credi possit, eum
bellum populo Romano facere voluisse? ut, cuius pater, cum ceteri deficerent
finitimi ac vicini, singulari exstiterit in rem publicam nostram officio et
fide, is sibi nefarium bellum contra patriam suscipiendum putaret? cuius aes
alienum videmus, iudices, non libidine, sed negoti gerendi studio esse
contractum, qui ita Romae debuit ut in provinciis et in regnis ei maximae
pecuniae deberentur; quas cum peteret, non commisit ut sui procuratores
quicquam oneris absente se sustinerent; venire omnis suas possessiones et patrimonio
se ornatissimo spoliari maluit quam ullam moram cuiquam fieri creditorum
suorum.
A quo quidem genere, iudices, ego numquam timui, cum in illa rei publicae
tempestate versarer. Illud erat hominum genus horribile et pertimescendum qui
tanto amore suas possessiones amplexi tenebant ut ab eis membra citius divelli
ac distrahi posse diceres. Sittius numquam sibi cognationem cum praediis esse
existimavit suis. Itaque se non modo ex suspicione tanti sceleris verum etiam
ex omni hominum sermone non armis, sed patrimonio suo vindicavit.
|