Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Sulla IntraText CT - Text |
|
|
Caput XXVIIIIn hunc igitur gregem vos nunc P. Sullam, iudices, ex his qui cum hoc vivunt
atque vixerunt honestissimorum hominum gregibus reicietis, ex hoc amicorum
numero, ex hac familiarium dignitate in impiorum partem atque in parricidarum
sedem et numerum transferetis? Ubi erit igitur illud firmissimum praesidium
pudoris, quo in loco nobis vita ante acta proderit, quod ad tempus
existimationis partae fructus reservabitur, si in extremo discrimine ac
dimicatione fortunae deseret, si non aderit, si nihil adiuvabit? |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |