Caput
XXIX
Quid vero? haec auctoritas -- saepe enim est de ea dicendum, quamquam a me
timide modiceque dicetur -- quid? inquam, haec auctoritas nostra, qui a ceteris
coniurationis causis abstinuimus, P. Sullam defendimus, nihil hunc tandem
iuvabit? Grave est hoc dictu fortasse, iudices, grave, si appetimus aliquid;
si, cum ceteri de nobis silent, non etiam nosmet ipsi tacemus, grave; sed, si
laedimur, si accusamur, si in invidiam vocamur, profecto conceditis, iudices,
ut nobis libertatem retinere liceat, si minus liceat dignitatem.
Accusati sunt uno nomine <omnes> consulares, ut iam videatur honoris
amplissimi nomen plus invidiae quam dignitatis adferre. Adfuerunt, inquit, Catilinae illumque laudarunt. Nulla
tum patebat, nulla erat cognita coniuratio; defendebant amicum, aderant
supplici, vitae eius turpitudinem in summis eius periculis non insequebantur.
Quin etiam parens tuus, Torquate, consul reo de pecuniis repetundis Catilinae
fuit advocatus, improbo homini, at supplici, fortasse audaci, at aliquando
amico. Cui cum adfuit post delatam ad eum primam illam coniurationem, indicavit
se audisse aliquid, non credidisse. At idem non adfuit alio in iudicio, cum
adessent ceteri. Si postea cognorat ipse aliquid quod in consulatu ignorasset,
ignoscendum est eis qui postea nihil audierunt; sin illa res prima valuit, num
inveterata quam recens debuit esse gravior? Sed si tuus parens etiam in ipsa
suspicione periculi sui tamen humanitate adductus advocationem hominis
improbissimi sella curuli atque ornamentis et suis et consulatus honestavit,
quid est quam ob rem consulares qui Catilinae adfuerunt reprendantur?
At idem eis qui ante hunc causam de coniuratione dixerunt non adfuerunt. Tanto
scelere astrictis hominibus statuerunt nihil a se adiumenti, nihil opis, nihil
auxili ferri oportere. Atque ut de
eorum constantia atque animo in rem publicam dicam quorum tacita gravitas et
fides de uno quoque loquitur neque cuiusquam ornamenta orationis desiderat, potest
quisquam dicere umquam meliores, fortiores, constantiores consularis fuisse
quam his temporibus et periculis quibus paene oppressa est res publica? Quis
non de communi salute optime, quis non fortissime, quis non constantissime
sensit? Neque ego praecipue de consularibus disputo; nam haec et hominum
ornatissimorum, qui praetores fuerunt, et universi senatus communis est laus,
ut constet post hominum memoriam numquam in illo ordine plus virtutis, plus
amoris in rem publicam, plus gravitatis fuisse; sed quia sunt descripti
consulares, de his tantum mihi dicendum putavi quod satis esset ad testandam
omnium memoriam, neminem esse ex illo honoris gradu qui non omni studio,
virtute, auctoritate incubuerit ad rem publicam conservandam.
|