Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Sulla IntraText CT - Text |
|
|
Caput XXXIIISed iam impedior egomet, iudices, dolore animi ne de huius miseria plura
dicam. Vestrae sunt iam partes, iudices, in vestra mansuetudine atque
humanitate causam totam repono. Vos reiectione interposita nihil suspicantibus
nobis repentini in nos iudices consedistis, ab accusatoribus delecti ad spem
acerbitatis, a fortuna nobis ad praesidium innocentiae constituti. Ut ego quid
de me populus Romanus existimaret, quia severus in improbos fueram, laboravi
et, quae prima innocentis mihi defensio est oblata, suscepi, sic vos
severitatem iudiciorum quae per hos mensis in homines audacissimos facta sunt
lenitate ac misericordia mitigate.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |