Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Etsi vereor, iudices, ne turpe
sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere, minimeque deceat, cum T.
Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur, me ad eius
causam parem animi magnitudinem adferre non posse, tamen haec novi iudici nova
forma terret oculos, qui, quocumque inciderunt, consuetudinem fori et pristinum
morem iudiciorum requirunt.
Non enim corona consessus vester cinctus est, ut solebat; non usitata
frequentia stipati sumus: non illa praesidia, quae pro templis omnibus
cernitis, etsi contra vim conlocata sunt, non adferunt tamen [oratori] aliquid,
ut in foro et in iudicio, quamquam praesidiis salutaribus et necessariis saepti
sumus, tamen ne non timere quidem sine aliquo timore possimus. Quae si opposita
Miloni putarem, cederem tempori, iudices, nec inter tantam vim armorum
existimarem esse oratori locum. Sed me recreat et reficit Cn. Pompei, sapientissimi et
iustissimi viri, consilium, qui profecto nec iustitiae suae putaret esse, quem
reum sententiis iudicum tradidisset, eundem telis militum dedere, nec
sapientiae, temeritatem concitatae multitudinis auctoritate publica armare.
Quam ob rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis, sed
praesidium denuntiant; neque solum ut quieto, sed etiam ut magno animo simus
hortantur; neque auxilium modo defensioni meae, verum etiam silentium
pollicentur. Reliqua vero multitudo, quae quidem est civium, tota nostra est;
neque eorum quisquam, quos undique intuentis, unde aliqua fori pars aspici
potest, et huius exitum iudici exspectantis videtis, non cum virtuti Milonis
favet, tum de se, de liberis suis, de patria, de fortunis hodierno die
decertari putat.