| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Utinam di
immortales fecissent -- pace tua, patria, dixerim; metuo enim ne scelerate
dicam in te quod pro Milone dicam pie -utinam P. Clodius non modo viveret, sed
etiam praetor, consul, dictator esset, potius quam hoc spectaculum viderem!
O di immortales! fortem et a vobis, iudices, conservandum virum! Minime,
minime, inquit. Immo vero poenas ille debitas luerit: nos subeamus, si ita
necesse est, non debitas. Hicine vir,
patriae natus, usquam nisi in patria morietur? aut, si forte, pro patria? Huius
vos animi monumenta retinebitis, corporis in Italia nullum sepulcrum esse
patiemini? Hunc
sua quisquam sententia ex hac urbe expellet, quem omnes urbes expulsum a vobis
ad se vocabunt?
O terram illam beatam, quae hunc virum
exceperit: hanc ingratam, si eiecerit; miseram, si amiserit!
Sed finis
sit: neque enim prae lacrimis iam loqui possum, et hic se lacrimis defendi
vetat. Vos oro obtestorque, iudices, ut in sententiis ferendis, quod sentietis
id audeatis. Vestram virtutem, iustitiam, fidem, mihi credite, is maxime
probabit, qui in iudicibus legendis optimum et sapientissimum et fortissimum
quemque elegit.