Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Unum genus
est adversum infestumque nobis, eorum quos P. Clodi furor rapinis et incendiis
et omnibus exitiis publicis pavit: qui hesterna etiam contione incitati sunt,
ut vobis voce praeirent quid iudicaretis. Quorum clamor si qui forte fuerit,
admonere vos debebit, ut eum civem retineatis, qui semper genus illud hominum
clamoresque maximos prae vestra salute neglexit.
Quam ob rem
adeste animis, iudices, et timorem si quem habetis deponite. Nam -- si umquam
de bonis et fortibus viris, si umquam de bene meritis civibus potestas [vobis]
iudicandi fuit, si denique umquam locus amplissimorum ordinum delectis viris
datus est, ut sua studia erga fortis et bonos civis, quae voltu et verbis saepe
significassent, re et sententiis declararent -- hoc profecto tempore eam
potestatem omnem vos habetis, ut statuatis utrum nos, qui semper vestrae
auctoritati dediti fuimus, semper miseri lugeamus, an, diu vexati a
perditissimis civibus, aliquando per vos ac per vestram fidem, virtutem,
sapientiamque recreemur.
Quid enim nobis duobus, iudices, laboriosius, quid magis sollicitum, magis
exercitum dici aut fingi potest, qui, spe amplissimorum praemiorum ad rein
publicam adducti, metu crudelissimorum suppliciorum carere non possumus?
Equidem ceteras tempestates et procellas in illis dum taxat fluctibus contionum
semper putavi Miloni esse subeundas, quia semper pro bonis contra improbos
senserat; in iudicio vero, et in eo consilio in quo ex cunctis ordinibus
amplissimi viri iudicarent, numquam existimavi spem ullam esse habituros
Milonis inimicos, ad eius non modo salutem exstinguendam, sed etiam gloriam per
talis viros infringendam.
Quamquam in hac causa, iudices, T. Anni
tribunatu, usque omnibus pro salute rei publicae gestis ad huius Ininis
defensionern non abutemur. Nisi oculis videritis insidias Miloni a Clodio
factas, nec deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis propter multa praeclara in
rem publicam merita condonetis, nec postulaturi, ut si mors P. Clodi salus
vestra fuerit, idcirco eam virtuti Milonis potius quam populi Romani felicitati
adsignetis. Sed si illius insidiae clariores hac luce fuerint, tum denique
obsecrabo obtestaborque vos, iudices, si cetera amisimus, hoc saltem nobis ut
relinquatur, ab inimicorum audacia telisque vitam ut impune liceat defendere.