Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Sed ante quam ad eam orationem venio quae est
propria vestrae quaestionis, videntur ea esse refutanda, quae et in senatu ab
inimicis saepe iactata sunt, et in contione ab improbis, et paulo ante ab
accusatoribus, ut omni errore sublato, rem plane quae veniat in iudicium videre
possitis. Negant intueri lucem esse fas ei qui a se hominem occisum esse
fateatur. In qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant? nempe in ea
quae primum iudicium de capite vidit M. Horati, fortissimi viri, qui nondum
libera civitate, tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua manu
sororem esse interfectam fateretur.
An est
quisquam qui hoc ignoret, cum de homine occiso quaeratur, aut negari solere
omnino esse factum aut recte et iure factum esse defendi? Nisi vero existimatis
dementem P. Africanum fuisse, qui cum a C. Carbone [tribuno plebis seditiose]
in contione interrogaretur quid de Ti. Gracchi
morte sentiret, responderit iure caesum videri. Neque enim posset aut Ahala
ille Servilius, aut P. Nasica, aut L. Opimius, aut C. Marius, aut me consule
senatus, non nefarius haberi, si sceleratos civis interfici nefas esset. Itaque
hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae
prodiderunt, eum qui patris ulciscendi causa matrem necavisset, variatis
hominum sententiis, non solum divina, sed etiam sapientissimae deae sententia
liberatum.
Quod si duodecim tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo
defenderet, interfici impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis
interfectus sit, puniendum putet, cum videat aliquando gladium nobis ad hominem
occidendum ab ipsis porrigi legibus?