Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Sequitur illud, quod a Milonis inimicis
saepissime dicitur, caedem in qua P. Clodius occisus est senatum iudicasse
contra rem publicam esse factam. Illam vero senatus non sententiis suis solum,
sed etiam studiis comprobavit. Quotiens enim est illa causa a nobis acta in
senatu! quibus adsensionibus universi ordinis, quam nec tacitis nec occultis!
Quando enim frequentissimo senatu quattuor aut summum quinque sunt inventi qui
Milonis causam non probarent? Declarant huius ambusti tribuni plebis illae
intermortuae contiones, quibus cotidie meam potentiam invidiose criminabatur,
eum diceret senatum non quod sentiret, sed quod ego vellem decernere. Quae
quidem si potentia est appellanda -- potius quam aut propter magna in rem
publicam merita mediocris in bonis causis auctoritas, aut propter hos
officiosos labores meos non nulla apud bonos gratia, -- appellatur ita sane,
dum modo ea nos utamur pro salute bonorum contra amentiam perditorum.
Hanc vero quaestionem, etsi non est iniqua, numquam tamen senatus constituendam
putavit. Erant enim leges, erant quaestiones vel de caede vel de vi; nec tantum
maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi adferebat, ut nova quaestio
constitueretur. Cuius enim de illo incesto stupro iudicium decernendi senatui
potestas esset erepta, de eius interitu quis potest credere senatum iudicium
novum constituendum putasse? Cur igitur incendium curiae, oppugnationem aedium
M. Lepidi, caedem hanc ipsam contra rem publicam senatus factam esse decrevit?
quia nulla vis umquam est in libera civitate suscepta inter civis non contra
rem publicam.
Non enim est illa defensio contra vim umquam optanda, sed non numquam est
necessaria. Nisi vero aut ille dies quo Ti. Gracchus est caesus, aut ille quo
Gaius, aut quo arma Saturnini oppressa sunt, etiam si e re publica oppressa
sunt, rem publicam tamen non volnerarunt.