Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Itaque ego ipse decrevi, cum caedem in Appia
factam esse constaret, non eum qui se defendisset contra rem publicam fecisse,
sed, cum inesset in re vis et insidiae, crimen iudicio reservavi, rem notavi.
Quod si per furiosum illum tribunum senatui quod sentiebat perficere licuisset,
novam quaestionem nullam haberemus. Decernebat enim, ut veteribus legibus, tantum
modo extra ordinem, quaereretur. Divisa sententia est, postulante nescio quo:
nihil enim necesse est omnium me flagitia proferre. Sic reliqua auctoritas
senatus empta intercessione sublata est.
At enim Cn. Pompeius rogatione sua et de re et de causa iudicavit: tulit enim
de caede quae in Appia via facta esset, in qua P. Clodius occisus esset. Quid ergo tulit? nempe ut quaereretur. Quid porro
quaerendum est? Factumne sit? at constat. A quo? at paret. Vidit igitur, etiam in
confessione facti, iuris tamen defensionem suscipi posse. Quod nisi vidisset
posse absolvi eum qui fateretur, cum videret nos fateri, neque quaeri umquam
iussisset, nec vobis tam hanc salutarem in iudicando litteram quam illam
tristem dedisset. Mihi vero Cn. Pompeius
non modo nihil gravius contra Milonem iudicasse, sed etiam statuisse videtur
quid vos in iudicando spectare oporteret. Nam qui non poenam confessioni, sed
defensionem dedit, is causam interitus quaerendam, non interitum putavit.
Iam illud ipse dicet profecto, quod sua sponte fecit, Publione Clodio
tribuendum putarit an tempori.