Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Domi suae nobilissimus vir, senatus
propugnator, atque illis quidem temporibus paene patronus, avunculus huius
iudicis nostri, fortissimi viri, M. Catonis, tribunus plebis M. Drusus occisus
est. Nihil
de eius morte populus consultus, nulla quaestio decreta a senatu est. Quantum
luctum in hac urbe fuisse a nostris patribus accepimus, cum P. Africano domi
suae quiescenti illa nocturna vis esset inlata? Quis tum non gemuit? Quis non
arsit dolore, quem immortalem, si fieri posset, omnes esse cuperent, eius ne
necessariam quidem exspectatam esse mortem! Num
igitur ulla quaestio de Africani morte lata est? certe nulla.
Quid ita? quia non alio facinore clari homines, alio obscuri necantur. Intersit
inter vitae dignitatem summorurn atque infimorum: mors quidem inlata per scelus
isdem et poenis teneatur et legibus. Nisi forte magis erit parricida, si qui
consularem patrem quam si quis humilem necarit: aut eo mors atrocior erit P.
Clodi, quod is in monumentis maiorum suorum sit interfectus -- hoc enim ab
istis saepe dicitur; proinde quasi Appius ille Caecus viam muniverit, non qua
populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur!
Itaque in eadem ista Appia via cum ornatissimum equitem Romanum P. Clodius M.
Papirium occidisset, non fuit illud facinus puniendum, homo enim nobilis in
suis monumentis equitem Romanum occiderat: nunc eiusdem Appiae nomen quantas
tragoedias excitat! Quae cruentata antea caede honesti atque innocentis viri
silebatur, eadem nunc crebro usurpatur, postea quam latronis et parricidae
sanguine imbuta est. Sed quid ego illa commemoro? Comprehensus est in templo
Castoris servus P. Clodi, quem ille ad Cn. Pompeium interficiendum collocarat:
extorta est ei confitenti sica de manibus: caruit foro postea Pompeius, caruit
senatu, caruit publico: ianua se ac parietibus, non iure legum iudiciorumque texit.
Num quae rogatio lata, num quae nova quaestio decreta est? Atqui si res, si
vir, si tempus ullum dignum fuit, certe haec in illa causa summa omnia fuerunt.
Insidiator erat in foro conlocatus, atque in vestibulo ipso senatus; ei viro
autem mors parabatur, cuius in vita nitebatur salus civitatis; eo porro rei
publicae tempore, quo, si unus ille occidisset, non haec solum civitas, sed
gentes omnes concidissent. Nisi vero quia perfecta res non est, non fuit
poenienda: proinde quasi exitus rerum, non hominum consilia legibus
vindicentur. Minus dolendum fuit re non perfecta, sed poeniendum certe nihilo
minus.
Quotiens ego ipse, iudices, ex P. Clodi telis et ex cruentis eius manibus
effugi! ex quibus si me non vel mea vel rei publicae fortuna servasset, quis tandem
de interitu meo quaestionem tulisset?