Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Sed stulti sumus qui Drusum, qui Africanum,
Pompeium, nosmet ipsos cum P. Clodio conferre audeamus. Tolerabilia fuerunt
illa: P. Clodi mortem aequo animo ferre nemo potest. Luget senatus, maeret
equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent municipia,
adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam beneficum, tam salutarem, tam
mansuetum civem desiderant.
Non fuit ea causa, iudices, profecto, non fuit, cur sibi censeret Pompeius
quaestionem ferendam; sed homo sapiens atque alta et divina quadam mente
praeditus multa vidit: fuisse illum sibi inimicum, familiarem Milonem; in
communi omnium laetitia, si etiam ipse gauderet, timuit ne videretur infirmior
fides reconciliatae gratiae; multa etiam alia vidit, sed illud maxime, quamvis
atrociter ipse tulisset, vos tamen fortiter iudicaturos. Itaque delegit ex
florentissimis ordinibus ipsa lumina: neque vero, quod non nulli dictitant,
secrevit in iudicibus legendis amicos meos. Neque enim hoc cogitavit vir
iustissimus; neque in bonis viris legendis id adsequi potuisset, etiam si
cupisset. Non enim mea gratia familiaritatibus continetur, quae late patere non
possunt, propterea quod consuetudines victus non possunt esse cum multis; sed, si
quid possumus, ex eo possumus, quod res publica nos coniunxit cum bonis: ex
quibus ille cum optimos viros legeret, idque maxime ad fidem suam pertinere
arbitraretur, non potuit legere non studiosos mei.
Quod vero te, L. Domiti, huic quaestioni praeesse maxime voluit, nihil
quaesivit [aliud] nisi iustitiam, gravitatem, humanitatem, fidem. Tulit ut
consularem necesse esset: credo, quod principum munus esse ducebat resistere et
levitati multitudinis et perditorum temeritati. Ex consularibus te creavit
potissimum: dederas enim quam contemneres popularis insanias iam ab
adulescentia documenta maxima.