Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Haec, sicuti evi, ita gesta sunt, iudices. Insidiator
superatus est, vi victa vis, vel potius oppressa virtute audacia est. Nihil
dico quid res publica consecuta sit, nihil quid vos, nihil quid omnes boni :
nihil sane id prosit Miloni, qui hoc fato natus est, ut ne se quidem servare
potuerit, quin una rem publicam vosque servaret. Si id iure fieri non potuit,
nihil habeo quod defendam. Sin hoc et ratio doctis, et necessitas barbaris, et
mos gentibus, et feris etiam beluis natura ipsa praescripsit, -- ut omnem
semper vim, quacumque ope possent, a corpore, a capite, a vita sua
propulsarent, -- non potestis hoc facinus improbum iudicare, quin simul
iudicetis omnibus, qui in latrones inciderint, aut illorum telis aut vestris
sententiis esse pereundum.
Quod si ita putasset, certe optabilius Miloni fuit dare iugulum P. Clodio, non
semel ab illo neque turn primum petitum, quam iugulari a vobis, quia se non
iugulandum illi tradidisset. Sin hoc nemo vestrum ita sentit, non illud iam in
iudicium venit, occisusne sit (quod fatemur), sed iure an iniuria, quod multis
in causis saepe quaesitum est. Insidias factas esse constat, et id est quod senatus
contra rem publicam factum iudicavit: ab utro factae sint incertum est. De hoc
igitur latum est ut quaereretur. Ita et senatus rem non hominem notavit, et
Pompeius de iure non de facto quaestionem tulit.