Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Milone IntraText CT - Text |
Num quid igitur aliud in iudicium venit, nisi
uter utri insidias fecerit? Profecto nihil: si hic illi, ut ne sit impune; si
ille huic, ut scelere solvamur.
Quonam igitur pacto probari potest insidias Miloni fecisse Clodium? Satis est
in illa quidem tam audaci, tam nefaria belua, docere magnam ei causam, magnam
spem in Milonis morte propositam, magnas utilitates fuisse. Itaque illud
Cassianum cui bono fuerit in his personis valeat; etsi boni nullo emolumento
impelluntur in fraudem, improbi saepe parvo. Atqui Milone interfecto Clodius
haec adsequebatur, non modo ut praetor esset non eo consule quo sceleris nihil
facere posset; sed etiam ut eis consulibus praetor esset, quibus si non
adiuvantibus at coniventibus certe, speraret posse se eludere in illis suis
cogitatis furoribus: cuius illi conatus, ut ipse ratiocinabatur, nec cuperent
reprimere si possent, cum tantum beneficium ei se debere arbitrarentur; et, si
vellent, fortasse vix possent frangere hominis sceleratissimi conroboratam iam
vetustate audaciam.
An vero, iudices, vos soli ignoratis? vos hospites in hac urbe versamini?
vestrae peregrinantur aures, neque in hoc pervagato civitatis sermone
versantur, quas ille leges -- si leges nominandae sunt ac non faces urbis,
pestes rei publicae -- fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus?
Exhibe, quaeso, Sexte Clodi, exhibe librarium illud legum vestrarum, quod te
aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse,
ut praeclarum videlicet munus atque instrumentum tribunatus ad aliquem, si
nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret, deferre posses. Et aspexit me illis
quidem oculis, quibus tum solebat cum omnibus omnia minabatur. Movet me quippe
lumen curiae!